monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 13
'Sedes tua Deus in saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.' In Hebraico: 'Thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum: sceptrum aequitatis, sceptrum regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis,' Duas personas, eius qui unctus est Dei, et qui unxit, intellige. Unde et Aquila ELOIM verbum Hebraicum, non nominativo casu, sed vocativo interpretatur, dicens Θεὲ, et nos propter intelligentiam Dee posuimus, quod Latina lingua non recipit; ne quis perverse putet Deum dilecti et amantissimi et regis bis Patrem nominari. Quanquam enim Pater in Filio, et Filius in Patre, et alterutrum sibi et habitator et thronus sint: tamen in hoc loco ad regem, qui Deus est, sermo dirigitur; et dicitur ei quod imperium eius (hoc enim intelligo, thronum, iuxta illud quod scriptum est: De fructu ventris tui ponam super thronum tuum finem non habeat. Quod quidem et Mariae nuntiavit Angelus: 'Dabit ei Dominus Deus thronum David patris sui, et regnabit super domum Iacob in saecula, et regni eius non erit finis' . Nec putemus hoc illi esse contrarium, quod Apostolus scribens ad Corinthios ait, Filium Deo traditurum regnum, et subiiciendum ei qui sibi subiecit omnia: ut sit Deus omnia in omnibus . Non enim dixit, tradet Patri, ut videretur separare Filium, sed tradet Deo, hoc est, habitanti in assumptione corporis Deo: ut sit Deus omnia in omnibus: et Christus, qui ante per paucas virtutes erat in singulis, per omnes in omnibus commoretur. Sceptrum autem et virgam insigne esse regnantis, ipse Propheta significat, dicens: Sceptrum aequitatis, sceptrum regni tui . Quidam de Isaia testimonium proferentes: Exiet virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, hominem qui est assumptus, intelligunt, cui et deferatur imperium, et qui propter dilectam iustitiam et exosam iniquitatem regnare dicatur, et unctus esse oleo exsultationis prae participibus suis: quasi praemium caritatis, et odii iniquitatis in unctione sumpturus. Docemur autem in utraque parte et amoris et odii esse in nobis semina, cum ipse qui primitias massae nostrorum corporum levavit ad coelos, et iustitiam dilexerit, et oderit iniquitatem. Unde David: Nonne odientes te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? perfecto odio oderam illos . Quod sequitur; Unxit te Deus, Deus tuus. Primum nomen Dei vocativo casu intelligendum est, sequens nominativo. Quod satis miror cur Aquila non ut coeperat in primo versiculo, vocativo casu interpretatus sit, sed nominativo. his nominans Deum qui supradictum unxerit Deum. In hoc loco Photinus opprimitur, sed Arrius caput levat, de Evangelio proferens testimonium: 'Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum' . Sed cum dilectum audiat eum, accinctum gladio super femur, et regnare propter veritatem et mansuetudinem, ungi ob dilectam iustitiam et exosam iniquitatem, et unctum esse prae consortibus suis, de quibus scriptum est: 'Participes Christi facti sumus, si tamen principium substantiae usque ad finem firmum retineamus' ; miror cur solum Deum Dei ad calumniam vocet, quasi universa quae dicta sunt, divinitati Verbi et non humilitati hominis conveniant. Audiat Actus Apostolorum: 'Iesum Nazarenum, quem unxit Deus Spiritu sancto' . Audiat Evangelium: 'Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obrumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei' . Ipsum Dominum sentiat intonantem: 'Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me' . Participes autem Apostolos credentesque significat; quibus unctionis suae vocabulum tribuit, ut ab uncto vocentur uncti, id est, a Christo Christiani.